monumenta.ch > Cassiodorus > 31 > 63 > 28 > 143 > 34 > 73 > sectio > sectio > 33 > 3 > 1 > 33 > 22 > 92 > 12 > 16 > 120 > 10
Cassiodorus, Historia Eccl., 2, IX.De fide Nicaeni concilii. <<<     >>> XI.Epistula Eusebii Pamphili de fide Nicaeni concilii ad Palaestinos.

Cassiodorus, 2, CAPUT X.Quomodo Eusebius et Theogonius, dato poenitentiae libello, recepti sunt.

1 Eusebius igitur et Theogonius post modicum tempus exsilii, libellum poenitentiae porrigentes, in fide consubstantialitatis consenserunt, quod declarabimus procedentes. Tunc autem in synodo Eusebius cognomine Pamphili Caesareae Palaestinae sortitus episcopatum, paululum animadvertens atque considerans, utrum oporteret suscipi terminum fidei, una cum aliis omnibus, hoc est cum universa multitudine consensit atque subscripsit, nec non et populo sub sua dioecesi constituto scripsit terminum fidei, et ubique destinavit sermonem: subtiliter consubstantialitatis nomen interpretatus; ut nequaquam penitus suspicionem adversam de eo quilibet habere potuerit. Sunt autem quae ab ipso Eusebio conscripta sunt huiusmodi verba. [SOCRATES, lib. I, cap. 5. Edit. Christ. Vales. cap. 8, p. 23.]
Cassiodorus HOME

bav823.77 bav824.60 bnf1603.39

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik